monumenta.ch > Beda Venerabilis > csg251.101 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 124, 14
Adhuc respondebitis exprobrantibus vobis verbum: Non est servus maior domino suo . Christus pro nobis opprobria non erubuit; nec vobis erubescenda sunt pro Christo. Si perversa malignitas subvertere cogitat Ecclesiae dignitatem, cogitat e contrario Deus eam in statum erigere meliorem; nec dubium est quin cogitatio divina praevaleat. Iuravit enim, Dominus exercituum dicens: Si non, ut cogitavi, ita erit, et quomodo mente tractavi sic eveniet ; si totum mare huius saeculi contra Ecclesiam fervens ebulliat et feratur in impetu, Christus ambulat super aquas; ventique et mari obediunt ei . Quod si Christus in navi dormiat, excitetur orationibus clamantium: Exsurge, quare obdormis, Domine?