monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 124, 16
Rogo igitur, ut non deficiat nobilis conscientiae vestrae status, sed ponite cor vestrum super vias vestras. Si audieritis superbiam Moab , scitote, quia maior est superbia eius, quam fortitudo eius. Sane, in quo iudicio quis iudicaverit, iudicabitur, et mensuram recipiet pro mensura. Spiritus Sapientis est, qui dicit: Per quae peccavit quis, per haec et punietur , Pharao submersus est, qui submerserat infantes Hebraeos . Goliath occisus est gladio, quo David appetierat . Aman in cruce suspensus est, quam paraverat Mardochaeo . Si vestra spes in Christo radicata est, convalescet ad palmam, fructificabit ad gloriam.