monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 139, 3
Diu pulsatus sum precibus, consiliis et monitis amicorum, ut in sortem sacerdotii transiens, ei, cui servire regnare est, impenderem debitae obsequium servitutis. Reluctatus tamen hactenus sacerdotium distuli; in eo enim consideravi opera mea, et expavi. Quis enim etiam perfectissimus non formidet se divinis immiscere arcanis, se illius ineffabilis sacramenti exhibere ministrum, quod Spiritus sanctus conficit, cui angeli humili famulatu assistunt, quo divinis terrena iunguntur, et quod in assumpti corporis unionem recipit divinae praesentia maiestatis? Reverendo vertici Christi manum impositurus Baptista contremuit , princeps apostolorum miraculosa piscium captione perterritus: Recede, inquit, a me, Domine, quia homo peccator sum , seque introitu Christi centurio putabat indignum . Qua igitur fiducia meritorum, qua mentis audacia contrectare praesumam vitam animarum, pretium mundi, angelorum panem? ubi, quanto dignior et eminentior est huius ministerii gradus, tanto gravius imminet ex ipsius dignitate discrimen. Misericordiae Domini multae, quia non sum consumptus. Utquid igitur contra prohibitionem sapientis mittam me in peccata populi, et aggregabo mihi peccata duplicia? Huc accedat innocens manibus et mundo corde; vocatus a Domino tanquam Aaron, quem elegit ipsum. Nam, etsi a corpore meo prohibeantur actus illiciti, de spurcissimo tamen corde, quasi de sentina scatente cogitationum foeditas velut aura corrumpens exhalat. Denique vereor, ne cum debeam aliis in tempore iracundiae fieri reconciliatio, prurientis conscientiae impostura mihi, et aliis obnubilet serenissimam Christi faciem, et usurpati ausus officii, nobis sacrificium in sacrilegium, et vitam convertat in mortem.