monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 139, 4
Tu igitur, gloriose et semper glorificande Iesu, non secundum miseriam meam, sed secundum misericordiam tuam operare in me velle et perficere, quod beneplacitum sit in oculis tuis, nec de meis excessibus tua iudicia aequilibres. Si enim iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ? Volens itaque redimere dies meos, quos perdidi, quia perniciose et perdite vixi, disposui iugo Domini cervicem supponere, laxiores vitae salutare licentias, et cum essem liber, in omnibus omnium servus esse. Tu vero, Domine, clementer aspira, confirma quod in me trepidat, quod frigescit accende, quod nutat consolida, doce quod desipit, erige quod desperat, alliga quod vagatur, quod superbit humilia, excita quod lentescit, illumina quod caligat. Vos etiam, dilecti domini et amici mei, in quibus posuit Deus verbum reconciliationis, ut ordinetis testamentum eius, super sacrificia, ut Deo placabiles hostias immoletis, quos ipse fons charismatum copiosius irrigavit, ut iam in vobis virtutum flores erumpant in fructum; vos, quos sibi constituit genus electum, regale sacerdotium, ut sitis corona gloriae in manu Domini, et diadema in manu Dei nostri; vos, inquam, obsecro per misericordiam Christi, succurrite mihi precibus, adiuvate me votis, ne sub mole importabilis sarcinae succumbat infirmitas vacillantis. Exigitur a me conscientia pura, vita immaculata, fama integra, ut sim Christi bonus odor in omni loco. Haec autem non merita hominis, sed illius sunt munera, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt , cuius larga et effusa benignitas dives est omnibus invocantibus eum. Tribuit enim abundanter, et non improperat, iustificans impium gratis , ut ubi superabundavit peccatum, superabundet et gratia . Omnium siquidem meritorum suffragio destitutus post Deum, in vobis ieci et locavi meae fiduciae fundamentum; certissime sciens quantum etiam in meritis fides, vel oratio proficiat aliena, cum eius efficaciam in filia Chananaeae , in Lazaro , caeterisque quampluribus frequenter evangelizet Ecclesia. Sane in Christo omnes unum sumus, et ex uniformi connexione membrorum ecclesiae consistens integritas indicit omnibus mutuae communionis regulam, et indivisos charitatis affectus. Adiuro itaque vos in unitate fidei, in sanctorum communione, et in unius confessione baptismi, ut imperfectum meum videant oculi charitatis vestrae et orationibus vestris supportetis infirmum, quem oneris magnitudo deterret. Apud Christum nunquam alicui deficit, quod per eum alii proficit; crescit enim gratia ex impendio, et lecythus olei tanto plenius exuberat, quanto copiosius ex ipso mater virtutum charitas, vasis quae offeruntur infundit. Vestra igitur oratio nunquam in terram vacua cadit; quia, etsi non prosperatur ei pro quo mittitur, saltem in sinum revertitur supplicantis. Noveritis autem, quod ab ineunte aetate semper in scholis aut curiis militavi. Scholasticus vero labor licet sit inefficax ad salutem, quaedam tamen in eo mundana honestas est, et innocentia saecularis. At, quidquid in curiis agitur, fere peremptorium est salutis, ambitiosum, adulatorium, fictum, detractorium, subdolum, invidum, crudele et impium, et generaliter temporalis quaestus, et inanis gloriae venativum.