monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 139, 5
Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis , in puero centurionis et reguli . Ecce enim tabernaculum Dei cum hominibus, instar illius quod Moysi in monte ostensum est. Hic primum altare est aeneum, cor scilicet contritum et humiliatum, in quo bestiales animi motus, et actus irrationales poenitendo mactantur. Secundum altare ab omni aeris rubigine alienum, auro rutilat charitatis. Nihil in eo carnale offertur, cum iam offerentis conversatio sit in coelis , cuius hostia est mens sancta, devota oratio, gratiarum actio et vox laudis. Ad altare tertium, quod potius est propitiatorium, quam altare, et non solummodo sanctum est, sed etiam Sancta sanctorum, dulci affectu pura et defaecata intentione intrat sacerdos cum sanguine, iam verum sanguinem Agni immaculati offerens, et communicans passionibus Christi. Unde frequenter quadam beata exstasi exiens a se, et transiens in dilectum, unusque spiritus factus cum eo intra quasdam divinae suavitatis experientias officium propitiatoris exsequitur, dum per eum quasi per quemdam mediatorem Dei et hominum , his pro quibus ad Deum intercedit, fructus propitiationis ex illa fruitione beata, sed brevissima obtinetur. His indignum me iudicans, totus a vobis pendeo, totus vobis innitor. Rogate Dominum unctionis, ut ungat me oleo misericordiae suae; unctio enim docet de omnibus ; ipsa me doceat facere voluntatem Dei, captivare totum intellectum meum in obsequium Christi, fungi sacerdotio, et offerre illi incensum dignum in odorem suavitatis.