monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 140, 9
Denique pro parte maxima leges ab ethnicis institutae sunt: Deus autem dedit legem vitae et disciplinae. Deus enim deorum Dominus locutus est, et vocavit terram , ut homo, qui terra erat, fieret coelum, et beneficio legis igneae, quam Dominus attulit de Seir, caro transiret in spiritum.