monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 140, 16
Et, ut experientia huius rei tibi faciat fidem: si tepidus es, sacram Scripturam lege instantius, et scias, quia eloquium Domini inflammabit te: Ignitum est enim eloquium eius vehementer . Si ambulas in tenebris, audies quid loquatur in te Dominus Deus in Evangelio et prophetis: Eritque lucerna pedibus tuis verbum eius, et lumen semitis tuis . Si alicuius immunditiae maculam contraxisti, mundabit te sermo Christi.