monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 140, 23
Et ut, gratia exempli, in uno sacramentorum videas abyssum profundissimam, et humano sensui imperceptibilem, pane et vino transsubtantiatis virtute verborum coelestium in corpus et sanguinem Christi, accidentia, quae prius ibi fuerant, sine subiecto remanent, et apparent. Cumque corpus Christi caro sit, et non spiritus, spiritum tamen et non corpus reficit, spiritualiter pascens atque vivificans.