monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 140, 26
Sicut autem divinitas Verbi totum implet mundum, ita corpus illud in locis pluribus consecratur; nec sunt multa corpora, sed unum corpus, et unus sanguis. Ideoque sive plus, sive minus quis inde percipiat, omnes aequaliter Christi corpus integerrime sumunt. In his et similibus ratio prorsus deficit; non deficit tamen fides, sed attingit quod non praesumit ratio; et quod mirabilius est, ex rationis defectu virtus Dei convalescit.