monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, 23, 2
Quod praeceptum debita quidem reverentia suscepimus, sed pro sui difficultate non mediocriter formidamus. Nam, sicut novit sapientia vestra, in negotio religionis facilius possunt nova fundari, quam vetera reparari; quia, secundum beatum Gregorium, hominibus aliter institutis durum valde videtur, in mente veteri nova meditari.