monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 3
Beati, inquit alius psalmus, qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum . Nonne igitur secundum has sententias, non meas, sed Spiritus sancti, non hominis, sed Dei iure te beatum praedico? Quocunque enim me negotia trahunt, quascunque domos adire, quaecunque penetralia vel recessus domorum penetrare cogunt, Gregorium cum sermonibus, Gregorium cum epistulis, Gregorium cum diversis tractatibus, cum infinita schedarum vel librorum congerie invenio.