monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 8
Sic enim proponis: Si aliquid gratiae supra, quam prius habuerat, accepit, illud accepit, quod non habuit. Quod si habuit, non accepit. Et addis: Nec tamen credimus, quod haec ex aliquo Scripturae divinae fonte derivetur opinio. Ac statim: Si enim totam Actuum apostolorum historiam revolvamus, nihil in ea unde vel levissimam coniecturam, ne dicam huius rei argumentum quis possit elicere, ut arbitror, inveniemus.