monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 13
Quod, ut absque praeiudicio sanioris forte sententiae loquar, utrum ita an aliter sit, clarius videbitur; si gratiae a gratiis secernantur, si maiora a minoribus Spiritus sancti charismata distinguantur. Maiora vero Spiritus sancti charismata dico, quae ad perficiendam iustitiam hominis pertinent, ut ea de quibus Apostolus scribit: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec.