monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 21
Quis hoc non tantum abiiciat, sed non etiam exhorreat? Nihil enim ei usque ad ultimum vitae mortalis terminum, gratiae perfectricis accessit quod Deum concipiens et pariens non habuit, quia ex quo gratia plena dicta est, semper eadem gratia plena permansisse, absque augmento aliquo credenda est. Quod si nullo tempore vitae suae, post saepae dictam conceptionem vel nativitatem, ei aliquid praefatae gratiae additum est, nec die Pentecostes ipsi in talibus aliquid adiunctum est. Quia enim quod plenum est, nulla ex parte vacuum intelligitur, nihil ei addi potuisse cognoscitur, quae plena gratia praedicatur.