monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 22
Quid enim virtutum spiritualium ad iustificandam vel sanctificandam animam pertinentium, die illo Pentecostes acciperet, quae inter caetera hoc in plenitudine evangelizatae gratiae accepit, quod nullus apostolorum vel die iam dicto, vel aliquo vitae suae tempore accipere meruit? Nam licet magna et immensa dona apostoli ea maxime die a datore gratiarum Spiritu Dei acceperint, nullus tamen illorum hoc donum meruit, ut in carne mortaliusque ad carnis mortem absque peccato omnino esse potuerit.