monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 23
Hinc verba illa apostoli Iacobi profusa sunt: In multis offendimus omnes . Hinc et illa Ioannis: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est . Hinc et illa magni Apostoli: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum .