monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 25
Unde enim scimus quid ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum ex omni parte peccatum, quae concipere ac parere meruit, quem constat nullum habuisse peccatum. Hac ergo sancta Virgine excepta, si omnes sanctos et sanctas, dum hic viverent, congregare possemus, et interrogare utrum essent sine peccato, sine dubio respondissent quod de se Ioannes etiam apostolus ait: «Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus et veritas in nobis non est Hucusque Augustinus. Nullo autem pacto esse potuit, vel debuit, ipsa ratione hoc ipsum vociferante, ut Spiritus sancti sacrarium, Filii Dei reclinatorium, totius deitatis solium, qualibet vel parva peccati nubecula postmodum subintraverit, et cor illud conceptae deitatis luce praefulgens, aliquis vel modicus tenebrosae cogitationis fugax saltem volatus fuscaverit. Ergo secundum ea quae praemissa sunt, beatae matri Virgini, nec die Pentecostes, nec aliquo post conceptionem Filii Dei die quantum ad maiora et supra dicta gratiarum dona pertinet, nihil additum est.