monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 30
De matre autem Domini quid dicetur? Quid dicetur, et de aliis sanctis mulieribus, quas fuisse cum apostolis tempore illius magni adventus Spiritus sancti, quis negare potest? Quis negare, inquam, potest eas tempore illo fuisse cum apostolis, cum dicat Scriptura, quod Regressi post ascensionem Domini apostoli a monte Oliveti Hierosolymam venerunt, et ascenderunt ubi manebant Petrus et Ioannes et reliqui , ac statim subdat: Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Iesu, et fratribus eius? (Ibid.)