monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 33
Nihil enim ei augmenti ad iustitiae vel sanctitatis plenitudinem, per illum Spiritus sancti adventum accedere potuit: quam ante conceptum, et in conceptu filii Dei, omnium virtutum sanctificatione et perfectione idem Spiritus adimplevit. Sed nec de aliis bonis mulieribus dubium est, quod eis multa de simili virtutum gratia, ante illum Spiritus sancti adventum deerant: quarum imperfectionem idem Spiritus, qui spirat ubi vult, et prout vult, secundum mensuras sibi tantum notae donationis suae perfecit.