monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 35
Et ista cum apostolis beata Virgo, ac mulieres iam dictae acceperunt? Et aliorum quidem miraculorum potentiam discipuli Christi, et ante ipsius passionem susceperunt, praecipiente ipso, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite ; et post resurrectionem insuper, quando tam de ipsis quam de credituris dictum est: Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur , et reliqua. Omnium vero linguarum gratiam non alio die, vel alio loco acceperunt, sed die Pentecostes, quando simul apostoli et mater Domini, ac saepe dictae mulieres in coenaculo unanimiter in oratione perseverabant. Apostoli ergo et alii discipuli, qui adfuerunt, gratiam illam linguarum ea die acceperunt.