monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 38
Sed dicet aliquis: Nonne quaedam sanctarum mulierum hymnos, vel cantica divina scripserunt? Sed aliud est cantare, aliud praedicare; aliud psallere, aliud evangelizare. Nam sicut virum sana doctrina, sic mulierem decent religiosa cantica. Inde est quod Maria soror Aaron, submerso Pharaone , Debbora occiso Sisara , Anna nato Samuele , haec ipsa Virgo et mater Domini concepto Salvatore, exsultasse et cantasse leguntur. Nulla tamen harum vel aliarum mulierum in aliquo textu divino ad praedicandum missa narratur.