monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 40
Nam quod in epistula tua legi, quando in Aegyptum cum filio fugit, non ignorasse eam linguam Aegyptiorum, si probatur ex Scripturis, tenendum est; si non probatur, non multum instandum est. Quae enim necessitas fuit scire eam Aegyptiorum linguam, cum nec Iudaei iam per totum orbem dispersi, quorum linguae erat, Aegypto defuerint, nec interpretes deesse potuerint?