monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 41
Ut ergo breviter quod sentio exprimam, accepisse eam die Pentecostes gratiam illam linguarum omnium, nec affirmo, nec nego. Non affirmo, quia nullam necessariam vel probabilem causam, qua gratiam illam accipere debuerit, invenio. Non nego, quia fortasse alius invenire poterit, ad quod ego nondum sufficio. Hoc tantum constanter astruo, quod tamen supra iam dixi, beatae Virgini post conceptum Dei Filium, nihil de illis excellentibus sancti Spiritus donis, aliquo tempore, dum mortalis vixit, adauctum.