monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 42
De inferioribus vero nihil superfluum aut indecens additum; sed si quid omnipotentis Filii Dei matrem de talium numero habere decuit, absque deputatione adiunctum. Sive tamen ei de huiusmodi charismatibus, quae die Pentecostes data sunt apostolis, totum aut aliquid datum sit, et maioribus, quae praedicta sunt adiunctum, sive non; non idcirco inferior iudicabitur apostolis, nec aliquis ipsorum propter huiuscemodi dona vel quaelibet alia, maior ipsa aut par ei esse censebitur.