monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 46
Et post pauca subiungit: Ex gratia itaque superaddita et meriti praerogativa, quae virgo simul et mater Dei meruit existere, etiam in carne posita videtur sua sapientia angelorum scientiam transcendisse, sicut etiam super omnem angelicam naturam credimus eam exaltatam esse. Si vero secundam divinitatis cognitionem alius alio fit beatior, alius alio sapientior, haec virgo etiam in carne omnibus angelorum ordinibus longe mihi sapientior videtur exstitisse, cui datum est, non solum in carne praeter carnem vixisse, sed ipsum etiam Dei Verbum carnem factum genuisse.