monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 47
Haec quidem scripsisti, sed ut de eruditione tua confido, non tam tua quam aliena protulisti. Quis enim, ut compendio utar, saltem mediocriter eruditorum ignorat, quod gloriosa illa, ut scribis, et ut verum est, Maria, post conceptum Dei Filium, non dico tantum aliquid vel aliqua, sed etiam multa in creaturis ignoraverit? An non ignoravit multa in creaturis, quae multa etiam ignoravit in rebus domesticis?