monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 48
An non ignoravit multa in aliis cui necessarium fuit ut Ioseph sponsus ab angelo admoneretur, et diceretur ei: Surge et accipe puerum, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi? An non potuit multa ignorare in creaturis, cui iterum necesse fuit, ut rursum angelus Ioseph in Aegypto appareret, et diceret: Surge et accipe puerum et matrem eius, et vade in terram Israel; defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri? (Ibid.) Nam si ipsa hoc et illud prius noverat, et Herodem scilicet quaerere puerum ad perdendum eum, et rursus post fugam suam in Aegyptum ipsum praescierat ante defunctum, superflue et tunc hortatus est Ioseph angelus ad fugam, et post superfluo commonuit ad reditum.