monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 49
Cur enim angelus sollicitaretur, aut aliquem sollicitaret pro salvando puero, cuius mater omnia nosset, cuius persecutores omnes cognosceret; quorum voluntates, consilia, fraudes, subtili Spiritus scientia dignosceret, quorum vita, quorum obitus ipsam nullatenus latere posset? Dubia sint ista, his tamen, quibus dubitare more quorumdam philosophorum de omnibus conceditur.