monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 50
Succedat tamen exemplum, post quod nec ipsis, qui omnia sub utrum ponunt, haesitare liceat. Remansit, inquit, puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. Aestimantes autem eum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos. Et non invenientes, regressi sunt in Ierusalem, requirentes eum . Quomodo certe, quomodo opinari potuit bonus animus nihil in creaturis beatam Virginem latere, cum eam latuerit filium Ierosolymis remansisse, cum aestimaverit eum in comitatu esse, cum eo inter cognatos et notos non invento, Ierusalem redierit, et vix post biduum requirendo invenerit?