monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 51
Sed audiatur ipsa Virgo, et magis ipsi de seipsa, quam cuilibet incircumspectae opinioni credatur: Fili, ait, quid fecisti nobis sic? ego et pater tuus dolentes quaerebamus te (ibid.). Et utique eum dolens per diversa non quaesisset, si ubi esset subtili spiritus indagine cognovisset. Quae ergo ubi tantus esset Filius ignorabat, quomodo omnia quae in creaturis fieri poterant cognoscebat?