monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 53
In illo enim, hoc est Dei et ipsius Filio, vere sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi; unde nec aliquid eum sicut Deum in creaturis latere, nec quidquam eorum quae in coelis, quae in terris, quae insuper apud inferos aguntur, ignorare possibile est. Qui enim solus Creator est omnium, solus est rector et cognitor universorum.