monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 55
Quod vero solius Dei est, participem habere non potest. Unde et ipse per prophetam loquitur: Gloriam meam alteri non dabo . Et cui per quemdam sapientem dicitur: Tu solus nosti corda filiorum hominum . Si quis tamen hanc apostoli de Christo sententiam, gloriae beatae Virginis voluerit adaptare, sic saltem hoc faciat, sic erga sanctam Virginem officiosus et devotus appareat, ut regulam fidei non excedat.