monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 56
Attendat et videat quam caute Hieronymus, in talibus de Christo ad ipsam translatis, incedat. Ait enim in quadam re simili: In Mariam vero totius gratiae, quae in Christo est, plenitudo venit. Statimque adiungit: Quanquam aliter. Totius enim gratiae, quae in Christo est, plenitudo in Mariam venit; quoniam Christus plenus gratiae et veritatis in Maria conceptus, de Maria ad homines processit.