monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 59
Iam sequens illa sententia, quae quasi ad roborandam opinionem falsam proposita est, quid valeat, prudentia tua advertat. Nam facile est videre, non tantum tibi qui longe difficiliora citissime pervides, sed cuilibet etiam leviter attendenti, quod haec sententia iam dictae opinioni in nihilo suffragetur. Primo, quia non ex canone tali est, cui omnimodam fidem praebere cogamur. Licet enim a sancto Gregorio haec in dialogo prolata sententia sit, non tamen eam debemus fidem quibuslibet scriptis doctorum, quam nos debere novimus summo sanctarum canoni Scripturarum. Nec tantum deferre compellimur post Veteris ac Novi Testamenti paginas alicuius quantumlibet docti et catholici scripto, quantum eidem canoni divino.