monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 60
Unde Hieronymo Augustinus: Absit, inquit, a sanctitate et sapientia tua, ut eam scriptis tuis velis auctoritatem dari, quae soli dignitati sanctarum Scripturarum servatur! Cuiuslibet enim Scripturam licet examinare, de scriptis autem illis nulli prorsus permittitur dubitare. Hoc in epistula Augustini, et si non per eadem verba, eamdem prorsus continens sententiam invenies.