monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 61
Praeter hoc etiam, si de illo divino canone sumpta esset, nec sic quidem ad probanda praemissa valeret. Quod cuilibet paulo diligentius advertenti statim patebit. Nam quia ait sanctus ille: Videnti Creatorem angusta est omnis creatura, non inde sequitur quod nihil eum latere potuerit in creatura. Subiecit enim hanc sententiam verbis illis suis, quibus a sancto Patre Benedicto totum mundum velut sub uno solis radio collectum visum esse iam dixerat.