monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 62
Potuit vero et ille sanctus, et totum mundum simul collectum videre, et potuerunt eum multa, quae in mundo fiebant, latere. Nulla enim necessitas urget fateri, ut quia totum mundum collectum vidit, simul etiam quae in mundo fiebant cognoverit. Ipse quippe etiam communis intuitus noster hoc habet, ut de turri, vel monte, vel aliquo sublimi loco multa simul terrarum spatia videamus, cum vix pauca aliqua eorum quae in spatiis illis aguntur, discernere valeamus.