monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 63
Et licet longe valentior nostro fuerit sancti illius a Deo dilatatus intuitus, in tantum ut, sicut dictum est, totum simul mundum aspicere potuerit; ubi tamen legitur eum totum mundum collectum vidisse, non legitur omnia quoque eum, quae in creaturis tunc temporis agebantur, aliquatenus agnovisse. Eapropter nulla est, vel a simili, vel a minori similitudo proposita, ut quia ille totum mundum simul collectum vidisse scribitur, idcirco sancta Virgo mater Domini cuncta, quae in creaturis, dum in corpore vixit, fiebant, agnovisse credatur.