monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 64

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 64
Est adhuc et de hac sententia, quae forte se discutiendam obtulit, quod dicatur. Nam quod ait ille: Videnti Creatorem angusta est omnis creatura, verum est, sed in futura vita. Quod enim Creator hic a mortali videri ut est, non possit, testatur illa orbi terrarum nota sententia: Non videbit me homo, et vivet . Nec tamen idcirco falsam hanc sententiam dico, vel sanctum illum eo temporis spatio, quo assuetam hominum visionem excessit, Creatorem vidisse, prout datum est, nego.