monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 65
Novi namque et alios fuisse, vel esse modos, vel modum videndi Deum; quo et Iacob eum se vidisse fatetur, cum dicit: Vidi Dominum facie ad faciem ; quo et de Moyse legitur: Loquebatur Dominus Moysi facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum ; quo et LXX senioribus Israel apparuit ut scriptum est: Et viderunt Deum, et comederunt, et biberunt ; quo et Isaias: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum ; quo et Micheas: Vidi Dominum sedentem, et omnem militiam coeli assistentem ei a dextris et sinistris ; et multa similia. Hinc sunt et illa verba Apostoli: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem . Hinc et illa Ioannis: Nondum apparuit quid erimus, sed cum apparuerit, videbimus eum sicuti est .