monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 66

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 66
Cum ergo omnes isti Deum non illo futurae vitae modo, sed unicuique congruenti modo viderint, sub nullius tamen horum conspectu, omnis creatura coarctata legitur. Potuit in isto Deum vidente fieri quod in aliis Deum videntibus factum non est. Sed quolibet modo vel sancti illi, vel sanctus iste Deum viderint, eo res deducitur, quo nec illi, nec iste in visionibus illis suis totum quod in creaturis gerebatur, visionum suarum tempore cognoverunt.