monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 68
Esset enim hoc quoddam miraculi genus, non ad summa et maiora pertinens sancti Spiritus dona, quae, sicut supra praemissum est, plus omni creatura beata Virgo habuit, sed ad illa media, inter quae et miracula numerantur, quae beatam Virginem in carne mortali positam accepisse, nemo in toto canone divino legisse, ut puto, se recolit. Nec idcirco tamen minor facientibus miracula ab aliquo sanum sapiente aestimari poterit: quae quod summum et maius est accipiens, talibus, licet Spiritus sancti donis, non eguit.