monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 77
Nam si in carne, ut dicitur, posita, sapientiam angelorum assecuta est, etiam beatitudinem consecuta est. Neque enim angelorum sapientia sine beatitudine esse potest, quae idcirco vera sapientia est, quia beata est. Beata autem, non nisi beatitudine est. Beatitudo autem est, ut eam vel definiam vel describam, sine omni molestia totius boni sufficientia.