monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 80
Sed ita non fuisse, auctoritati evangelicae credentibus, vel rationem ipsam sciscitantibus, advertere perfacile est. Licet enim ipsa post Filii Dei conceptionem omni peccato caruerit, dum tamen in carne vixit, poena peccati non caruit. Poena vero contraria est beatitudini. Si enim beatitudo est, quae omni caret molestia, hanc ipsa in carne mortali assecuta non est, quae in ea multa molesta passa est.