monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 81

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 81
Nam si egere non est beatitudinis, si timere non est beatitudinis, si dolere non est beatitudinis, si denique mori non est beatitudinis, tunc ipsa in carne beata non fuit, quae in ea ista omnia toleravit. An non eguit, quando pariens suum et Dei Filium, reclinavit in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio? An non eguit, quae pro filio hostias Deo oblatura, quia agnum non potuit, par turturum aut duos pullos columbarum obtulit? (Ibid.) An non timuit, quae a facie Herodis in Aegyptum fugit? An non doluit, cuius animam moriente Salvatore Filio, iuxta iusti Simeonis verba, nimii doloris gladius pertransivit? An non omnes praeter peccatum miserias conditionis humanae experta est? Et quid tandem? Nonne et mortua est?