monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 82
Haec omnia certe contraria sunt beatitudini angelicae, quam eam assecutam etiam in carne mortali necesse erit dicere, si quis eam angelorum sapientiam vel transcendisse dixerit vel aequasse. Sapientia enim vel beatitudo angelica, in tantum individua, imo sic unum sunt, ut nec eorum sapientia sine beatitudine, nec beatitudo sine sapientia esse possit.