monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 83

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 83
Alioquin, quod omnino stolidum et pecuale est sentire, esset eorum aut sapientia misera, aut beatitudo insipiens. Quod quia impossibile est, ut vel sapientia quantum in ipsa est misera, vel beatitudo possit esse insipiens, necesse est fateri angelicam sapientiam semper beatam, vel beatitudinem semper esse indivisibiliter sapientem. Unde, quoniam nullo pacto beatitudinem ab angelica sapientia quilibet secernere potest, si sapientia angelica beatae Virgini in carne mortali datur, consequenter et beatitudo angelica concedetur. Quae si ei in illa mortali carne conceditur, iam nec eguisse, nec timuisse, nec doluisse, nec ad ultimum obiisse, imo nec hominem eam fuisse dicetur.