monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 84

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 84
Detur ergo ei in carne mortali multa et magna sapientia, sed non tanta, quae vel angelorum sapientiam superet, vel adaequet. Licet enim sublimis illa et supercoelestis Virgo sapientiam Dei, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter , amictam carne humana in utero portaverit, genuerit, lactaverit, foverit, nutriverit, non tamen, dum mortalis vixit, eam ut angeli agnovit, vel sicut illi revelata facie, et abiecto velamine comprehendit.