monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 86

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 86
Videbant eum clarius in ipso gremio Virginis matris, quam ipsa posset videre beata Virgo mater, quia ipsa latentem in carne Deum ineffabili spiritus exsultatione gaudens admirabatur, ipsi eum in carne, sicut et ante carnem, nullo carnis obstaculo praepediti cernebant, adorabant, contemplabantur, pascebantur. Unde hoc non velatae, sed revelatae visionis divinae pastu satiati, et contemplatione clarissima summae sapientiae plenissime sapientes effecti, beati non esse non poterant, qui in eo, quem conspiciebant, beatitudinem integram possidebant.