monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 89
Videbant eam certe sicuti est, et in ea visione singularem nullique in carne mortali concessam sapientiam possidebant ac beatitudinem. Quam iam retinebat plus omnibus sanctis beata Virgo per fidem, spem, et sublimissimam charitatem, qua illi, ut dictum est, fruebantur facie ad faciem. Non igitur eam, quam angeli, beata Virgo, dum in carne viveret, sapientiam obtinebat, quia nondum ut illi, quod postea fuit, beata esse poterat.